Restitutores artis operum sumus quintum decimum iam iannum, ac curamus ut virtutes tabularum quae nobis commissae sunt, magni aestimentur. Rectam proprianque rationem nostris cum frequentantibus tenemus, quibus consilia damus et cum quibus virtutes vitiaque tabularum antea aestimamus.
Per istrumentum internet, nobis est in animo hanc singularem rationem collectionum studiosis praeberi. Qua propter, opera artificum selecta praestitaque vobis proposituri sumus, quae his communibus proprietatibus praedita sunt
:

- optimae artis notae
- integritas atque operis custodia perfectae
- modicum pretium

Vobis singularem congruentiam inter qualitates pretiaque confirmamus. Namque decennalis peritia nobis potestatem concedit recte opera aestimandi nec non ea optimae qualitatis proponendi tantum.

Quod attinet ad rem oeconomicam, haec nostra virtualis pinacotheca nobis sinit pretia firma (idest conductiones, subvectiones, vel operam praestantes) vehementer deiciendi.

In Picta non tabulas quam plurimas vel incisuras invenietis, sed modicas oblationes illis qui non magnum numerum sed virtutes requirunt.

Apud scidam qua tabula describitur, non cartulae ad eas addicendas adsunt, quod credimus ei, qui collocaturus est pecuniam pro artis opere, ad rationem rectiorem fidioremque ius esse, ita ut una cum nobis emptionem, solutionem subvectionemque definiat. Invitamus igitur nostri partecipes ad nobiscum agendum, e-mail mittentes cum mentione operis numeri in scidae initio positi. (Gabriele Chiappa - 335 5969061)

Si videre vultis aliqua artis opera quae proponimus, vos expectamus in nostra Pinacotheca, aut, si necesse est, custodiae status tabulae vestrae artificiosi sub specie iudicii oeconomicique potest aestimari. Quomodo est tabula mea?

Invenire vultis dissimilitudinem inter has duas voces, specie aequales : "schola veronensis" et "officina veronensis"? In verbis artis propriis responsionem invenietis. Postremo, si praeter artem, flagratis studio bonae mensae, nostra auctoris praecepta temptate experiri. Quaedam tabula, quoddam opsonium.

Commentarii vestri notaeque nihil nos perturbant, sed ad situm magis magisque perficendum nos adiuvabunt.